monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 2
CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: 'manu mittamus servum', aiebat: 'expectemus sororis nuptias'. Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus servo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse, ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogavero patrem quod gravissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est, respondebit: quod dominae servis conlocatae sunt.